monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 53, 7
Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei. Repetit iterum nomen Omnipotentis; ut cum frequenter Deus imploratur, non tardetur auxilium. Sed quia poterat exaudire orationem et tacitam, addidit, auribus percipe verba oris mei; ut iam non solum cordis instinctum, sed etiam vocis exaudiret affatum . Insigniter autem positum est, percipe: quia illa proprie percipere dicimur, quae mentis arcano recondimus.